HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XXVII: De victoria post votum anathematis

#Num. XXI

Cumque audisset Chananaeus, qui habitabat ad meridiem, venisse illuc Israel, pugnavit cum eo, et obtinuit, et adduxit ex eo praedam. Israel autem vovit Domino, quod si traderet eum Dominus in manus suas civitates ejus anathematizaret quod fecit. Et vocavit nomen loci illius Horma, id est anathema. Forte hic est locus qui supra per anticipationem vocatus est Horma. Anathema dicitur ab anathene, id est sursum ponere, quod est devotare, id est voto deorsum ab usu nostro separare, cum scilicet res vota, et reddita sursum in templis ponebatur. Et nota quod olim generaliter populus terrae promissionis dictus est Chananaeus. Unde et hic nomine generali vocat eos qui erat ad meridiem. Tunc enim septem populi propriis vocabantur nominibus in ea, et ille proprie dicebatur Chananaeus qui habitabat maritimam.